PIRAEEUS sive PIRAEUS

PIRAEEUS sive PIRAEUS
PIRAEEUS, sive PIRAEUS
seu melius Pyraus, nunc Porto di Seline, ab urbe adiacente, vel porte Leone, a Leone
marmoreo ibi ad litus sito ad ostia Cephisi fluvii, portus Athenarum, 400. navium capax, a Themistocle, murô 2. mill. pass. urbi coniunctus. Catullus, Epigr. 65. v. 74.
—— Curvis e litoribus Piraei.
Propertius, l. 3. El. 20 v. 23.
Inde ubi Piraei capient me litora portûs.
Portus Piraeei tutissimus fuit, unde Stat. l. 12. Theb. v. 616.
—— Trepidis stabilem Piraeea nautis.
Ovidius, Fastor. l. 4. v. 563.
Sunion expositum, Piraeaque tuta recessu
Liquit. —— ——
Idem, Met. l. 6. v. 446.
Cecropios intrat, Piraeaque litora tangit.
Scylax Garyandensis; Ο῾ δὲ Πειραιεὺς λιμένας ἔχει γ. Ubi Isaac. Vossius: Omnes ferme arbitrantur, Piraeeum ideo triplicem dictum, quod tres portus comprehenderet; nimirum ipsum Piraeeum, Pbalerum, et Munychiam. Verum quâ ratione Phalerus, et Munychia, Piraeei portus dici mereatur, equidem non video; et prorsus omni id ratione caret. Nam quamvis unô murorum claustrô septi essent, diversi tamen erant portus, maximôque a se invicem distabant spatiô. Sed diserte docet Pausanias, l. 1. post initium, iam antequam Themistocles Phalerum et Munychiam, Piraeeo iunxisset, tres habuise portus; Θεμιςτοκλῆς δὲ ὡς ἦρξε (τοῖςτε γὰρ πλέουςιν ἐπιτηδειότερος ὁ Παιραιεὺς ἐφαίνετο οἱ προςκεῖςθαι, καὶ λιμένας τρεῖς ἀνθ᾿ ἑνὸς ἔχειν τοῦ Φαληροῦ) τοῦτο σφίςιν ἐπίνειον εἶναι κατεςκευάζετο. Nullus itaque dubito, quin ideo triplex dictus sit Paraeeus, quod tres diversae stationes in eo essent. Et sane, ex his tribus stationibus, unam Piraeei nomine fuisse insignitam, facile mihi persuades. Alteram dictam fuisse Κανθάρων, videtur innuere Hesychius: Κανθάρων, λιμὴν οὕτω καλεῖται εν Πειραιεῖ. Tertia appellata est Ζέα, Hesych. Ζέα, ἠ Ε῾κάτη παρὰ Α᾿θηναίοις, καὶ εἷς τῶ εν Πειραιεῖ λεμένων ἀπὸ τοῦ καρποῦ, τῆς ζείας. Ε῎χει δ᾿ ὁ Πειραιεὺς λιμένας τρεῖς κλειςτούς. Ubi recte κλειςτοὺς appellat tres hosce portus, sive stationes; septô namque Munychiae continebantur. Ideo Munychiam Rhodierum urbi comparat, Strab. l. 9. Τὸ μὲν παλαιὸν ἐτετείχιςτο καὶ ςυνῴκιςτο ἡ Μουνυχία, παραπληςίως ὥςπερ ἡ τῶ Ρ῾οδίων πόλις προειληφυία τῷ περιβόλῳ τὸν Πειραιᾶ, καὶ τοὺς λιμένας πλήρεις νεορίων. If. Vossius. Nic. Lloydius. Leo praefatus, eximii operis Venetias translatus est A. C. 1693. perdomitae Peloponnesi monumentum.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать курсовую

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”